Karoli Magni
Capitulare ‘De divisione regnorum’
All this translation in French is
copyright © Alain Canu, the year being
that of the last update.
Notwithstanding, you are free to use
this text, provided you do not sell them, and provided you include the above
copyright notice (followed by the appropriate year).
If you would like to include any
material on these pages in printed material for sale, I'll be flattered: just drop me a line.
Referunt Einhardi Annales ad annum DCCCVI :
Illisque absolutis conventum habuit imperator cum primoribus et
optimatibus Francorum de pace constituenda et conservanda inter filios suos et
divisione regni faciencla in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam
partem tueri et regere debuisset si superstes illi deveniret. De hac partitione
et testamentum factum et iureiurando ab optimatibus Francorum confirmatum et
constitutiones pacis conservandae causa factae atque haec omnia litteris
mandata sunt et Leoni papae ut his sua manu subscriberet, per Einhardum missa.
Anno DCCCVI ab incarnatione Domini indictione XIIII anno XXXVIII
regnante Karolo imperatore VIII Idus Febr. die Veneris divisum est regnum
illius inter filiis suis, quantum unusquis post illum habet.
Divisio et capitulare in Theodonis villa facta sunt.
DIVISIO REGNORVM
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Karolus
serenissimus augustus, a Deo coronatus magnus pacificus imperator, Romanum
gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum atque
Langobardorum, omnibus fidelibus sanctae Dei aecclaesiae ac nostris,
praesentibus scilicet et futuris.
Sicut
omnibus vobis notum esse et neminem vestri latere credimus, quomodo nos divina
clementia, cuius nutu ad occasum tendentia secula per successiones generationum
reparantur, tres nobis dando filios magno miserationis ac benedictionis suae
ditavit munere, quia per eos secundum vota nostra et spem nostram de regno
confirmavit et curant oblivioni obnoxiae posteritatis leviorem fecit, ita et
hoc vobis notum fieri volumus, quod eosdem per Dei gratiam filios nostros regni
a Deo nobis concessi donec in corpore simus consortes habere, et post nostrum
ex hac mortalitate discessum a Deo conservati et servandi imperii vel regni
nostri heredes relinquere, si ita° divina maiestas adnuerit, optamus. Non ut
confuse atque inordinate vel sub totius regni denominatione, iurgii vel litis
controversiam eis relinquamus, sed trina portione totum regni corpus
dividentes, quam quisque illorum tueri vel regere debeat porcionem describere et
designare fecimus; eo videlicet modo, ut sua quisque portione contentus iuxta
ordinationem nostram, et fines regni sui qui ad alienigenas extenduntur cum Dei
adiutorio nitatur defendere, et pacem atque caritatem cum fratre custodire.
I. Divisiones vero a Deo conservati atque conservandi imperii
vel regni nostri tales facere placuit, ut Aquitaniam totam et Wasconiarn,
excepto pago Turonico, et quicquid inde ad occidentem atque Hispaniam respicit
et de civitate Nivernis, quae est sita super fluvium Ligerem, cum ipso pago
Nivernense, pagum Avalensem atque Alensem, Cabilionensem, Matisconensem,
Lugdunensem, Saboiam, Moriennam, Tarentasiam, montem Cinisium, vallem
Segusianam usque ad clusas et inde per terminos Italicorum montium usque ad
mare, hos pagos cum suis civitatibus et quicquid ab eis contra meridiem et
occidentem usque ad mare vel usque ad Hispanias continetur, hoc est illam
portionem Burgundiae et Provinciam ac Septimaniam vel Gothiam, Ludovico dilecto
filio nostro consignavimus.
II. Italiam
vero, quae et Langobardia dicitur, et Baiovariam, sicut Tassilo tenuit, excepto
duabus villis quarum nomina sunt Ingoldestat et Lutrahahof, quas nos quondam
Tassiloni beneficiavimus et pertinent ad pagum qui dicitur Northgowe, et de
Alamania partem quae in australi ripa Danubii fluminis est, et de ipso fonte
Danubii currente limite usque ad Hrenum fluvium in confinio pagorum Chletgowe
et Hegowe in locum qui dicitur Engi et inde per Hrenum fluvium sursum versus
usque ad Alpes: quicquid intra hos terminos fuerit et ad meridiem vel orientem
respicit una cum ducatu Curiensi et pago Durgowe Pippino dilecto filio nostro.
III. Quicquid autem de regno nostro extra hos terminos fuerit,
id est Franciam et Burgundiam, excepto illa parte quam Hluduwico dedimus, atque
Alamanniam, excepto portione quam Pippino ascripsimus, Austriam et Niustriam,
Turingiam, Saxoniam, Frisiam, et partem Baioariae quae dicitur Northgow,
dilecto filio nostro Karolo concessimus ; ita ut Karolus et Hludutvicus
viam habere possint in Italiam ad auxilium ferendum fratri suo, si ita
necessitas extiterit, Karolus per vallem Augustanam, quae ad regnum eius
pertinet, et Hluduwicus per vallem Segusianam, Pippinus vero et exitum et
ingressum per Alpes Noricas atque Curiam.
IV. Haec
autem tali ordine disponimus, ut si Karolus, qui maior natu est, prius quam
caeteri fratres sui diem obierit, pars regni quam habebat dividatur inter
Pippinum et Hluduwicum, sicut quondam divisum est inter nos et fratrem nostrum
Karlomannum, eo modo ut Pippinus illam portionem habeat quam frater noster
Karlomannus habuit, Hluduwicus vero illam partem accipiat quam nos in illa
portione suscepimus.
Si vero
Karolo et Hluduwico viventibus Pippinus debitum humane sortis compleverit,
Karolus et Hluduwicus dividant inter se regnum quod ille habuit, et haec
divisio tali modo fiat, ut ab ingressu Italiae per Augustam civitatem accipiat
Karolus Eboreiam, Vercellas, Papiam et inde per Padum fluvium termino currente
usque ad fines Regensium et ipsam Regiam et Civitatem Novam atque Mutinam usque
ad terminos sancti Petri. Has civitates cum suburbanis et territoriis suis
atque comitatibus quae ad ipsas pertinent et quicquid inde Romani pergenti ad
laevam respicit, de regno quod Pippinus habuit, una cum ducatu Spoletano, hanc
portionem sicut praediximus accipiat Karolus ; quicquid autem a praedictis
civitatibus vel comitatibus Romam eunti ad dextram iacet de praedicto regno, id
est portionem quae remansit de regione Transpadana una cum ducatu Tuscano
easque ad mare australe et easque ad Provinciam, Ludovicus ad augmentum sui
regni sortiatur.
Quod si
caeteris superstitibus Hluduwicus fuerit defunctus, eam partem Burgundiae quam
regno eius adiunximus cum Provincia et Septimania sive Gothia usque ad
Hispaniam Pippinus accipiat, Karolus vero Aquitaniam atque Wasconiam.
V. Quod si
talis filius cuilibet istorum trium fratrum natus fuerit, quem populus eligere
velit ut patri suo in regni hereditate succedat, volumus ut hoc consentiant
patrui ipsius pueri et regnare permittant filium fratris sui in portione regni
quam pater eius, frater eorum, habuit.
VI. Post hanc nostrae auctoritatis dispositionem placuit inter
praedictos filios nostros statuere atque praecipere ; propter pacem quam
inter eos perpetuo permanere desideramus, ut nullus eorum fratris sui terminos
vel regni limites invadere praesumat neque fraudulenter ingredi ad conturbandum
regnum eius vel marcas minuendas, sed adiuvet unusquisque illorum fratrem suum
et auxilium illi ferat contra inimicos eius iuxta rationem et possibilitatem,
sive infra, patriam sive contra exteras nationes.
VII. Neque aliquis illorum hominem fratris sui pro quibuslibet
causis sive culpis ad se confugientem suscipiat nec intercessionem quidem pro
eo faciat, quia volumus ut quilibet homo peccans et intercessione indigens intra
regnum domini sui vel ad loca sancta vel ad honoratos homines confugiat et inde
iustam intercessionem mercatur.
VIII. Similiter precipimus, ut quemlibet liberum hominem, qui
dominum suum contra voluntatem eius dimiserit et de uno regno in aliud profectus
fuerit, neque ipse rex suscipiat neque hominibus suis consentiat, ut talem
hominem recipiant vel iniuste retinere praesumant.
IX. Quapropter precipiendum nobis videtur, ut post nostrum ex
hac mortalitate discessum homines uniuscuiusque eorum accipiant beneficia
unusquisque in regno domini sui et non in alterius, ne forte per hoc, si aliter
fuerit, scandalum aliquid possit accidere. Hereditatem autem suam habeat
unusquisque illorum hominum absque contradictione, in quocunque regno hoc eum
legitime habere contigerit.
X. Et unusquisque liber Homo post mortem domini sui licentiam
habeat se commendandi inter haec tria regna ad quemcunque voluerit ;
similiter et ille qui nondum alicui commendatus est.
XI. De traditionibus autem atque venditionibus que inter partes
fieri solent precipimus, ut nullus ex his tribus fratribus suscipiat de regno
alterius a quolibet homine traditionem vel venditionem rerum immobilium, hoc
est terrarum, vinearum atque silvarum servorumque qui iam casati sunt sive
ceterarum rerum quae hereditatis nomine censentur, excepte auro, argento et
gemmis, armis ac vestibus necnon et mancipiis non casatis et his speciebus quae
proprio ad negotiatores pertinere noscuntur. Caeteris vero liberis hominibus
hoc minime interdicendum iudicavimus.
XII. Si quae autem feminae, sicut fieri solet, inter partes et
regna legitime fuerint ad coniugium postulatae, non denegentur iuste
poscentibus, sed liceat eas vicissim dare et accipere et adfinitatibus populos
inter se sociari. Ipsae vero feminae potestatem habeant rerum suarum in regno
unde exierant, quamquam in alio propter mariti societatem habitare debeant.
XIII. De obsidibus autem qui propter credentias dati sunt et a
nobis per diversa loca ad custodiendum destinati sunt volumus, ut ille rex in
cuius regno sunt absque voluntate fratris sui de cuius regno sublati sunt in
patriam eos redire non permittat, sed potius in futurum in suscipiendis
obsidibus alter alteri mutuum ferat auxilium, si frater fratrem hoc facere
rationabiliter postulaverit ; idem iubemus et de his qui pro suis
facinoribus in exilium missi vel mittendi sunt.
XIV. Si causa vel intentio sive controversia talis inter partes
propter terminos aut confinia regnorum orta fuerit, quae hominum testimonio
declarari vel definiri non possit, tunc volumus ut ad declarationem rei dubiae
iudicio crucis Dei voluntas et rerum veritas inquiratur, nec unquam pro tali
causa cuiuslibet generis pugna vel campus ad examinationem iudicetur. Si vero
quilibet homo de uno regno hominem de altero regno de infidelitate contra
fratrem domini sui apud dominum suum accusaverit, mittat eum dominus eius ad
fratrem suum, ut ibi comprobet quod de homine illius dixit.
XV. Super omnia autem iubemus atque praecipimus, ut ipsi tres fratres
curam et defensionem ecclesiae sancti Petri suscipiant simul, sicut quondam ab
avo nostro Karolo et beatae memoriae genitore nostro Pippino rege et a nobis
postea suscepta est, ut eam cum Dei adiutorio ab hostibus defendere nitantur et
iustitiam suam, quantum ad ipsos pertinet et ratio postulaverit, habere
faciant. Similiter et de caeteris ecclesiis quae sub illorum fuerint potestate
precipimus, ut iustitiam suam et honorem habeant, et pastores atque rectores
venerabilium locorum habeant potestatem rerum quae ad ipsa loca pia pertinent,
in quocunque de his tribus regnis illarum ecclesiarum possessiones fuerint.
XVI. Quod si de his statutis atque convenientiis aliquid casu
quolibet vel ignorantia, quod non optamus, fuerit irruptum, praecipimus ut quam
citissirne secundum iustitiam emendare studeant, ne forte propter dilationem
maius damnum possit adcrescere.
XVII. De filiabus autem nostris, sororibus scilicet praedictorum
filiorum nostrorum, iubemus, ut post nostrum ab hoc corpore discessum licentiam
habeat unaquaeque eligendi sub cuius fratris tutela et defensione se conferre
velit. Et, qualiscunque ex illis monasticam vitam elegerit, liceat ei
honorifice vivere sub defensione fratris sui in cuius regno degere voluerit.
Quae autem iuste et racionabiliter a condigno viro ad coniugium fuerit quaesita
et ei ipsa coniugalis vita placuerit, non ei denegetur a fratribus suis, si et
viri postulantis et feminae consentientis honesta et rationabilis fuerit
voluntas.
XVIII. De nepotibus vero nostris, filiis scilicet praedictorum
filiorum nostrorum, qui eis vel iam nati sunt vel adhuc nascituri sunt, placuit
nobis praecipere, ut nullus eorum per quaslibet occasiones quemlibet ex illis
apud se accusatum sine iusta discussione atque examinatione aut occidere aut
membris mancare aut excaecare aut invitum tondere faciat ; sed volumus ut
honorati sint apud patres vel patruos suos et obedientes sint illis cum omni
subiectione quae decet in tali consanguinitate esse.
XIX. Hoc postremo statuendum nobis videtur, ut quicquid adhuc de
rebus et constitutionibus, quae ad profectum et utilitatem eorum pertinent, his
nostris decretis atque praeceptis addere voluerimus, sic a praedictis dilectis
filiis nostris observetur atque custodiatur, sicut ea quae in his iam statuta
et descripta sunt custodire et conservare praecipimus.
XX. Haec autem omnia ita disposuimus atque ex ordine firmare
decrevimus, ut quandiu divinae maiestati placuerit nos hanc corporalem agere
vitam, potestas nostra sit super a Deo conservatum regnum atque imperium istud,
sicut hactenus fuit in regimine atque ordinatione et omni dominatu regali atque
imperiali, et ut obedientes habeamus praedictos dilectos filios nostros atque
Deo amabilem populum nostrum cum omni subiectione quae patri a filiis et
imperatori ac regi a suis populis exhibetur. Amen.
|
Capitulaires |
|
|
de |
Sur le partage du royaume |
|
Charlemagne |
|
Nithard, I, 2 |
|
|
Nithard, III, 5 |