Noctes Gallicanae

Le Périple

d’ Hannon

 

 

Traduction de Carolus Mullerus (Karl Müller)

 

 

HANNONIS

CARTHAGINIENSIUM REGIS

PERIPLUS

EARUM QUAE SUNT ULTRA HERCULIS COLUMNAS

LIBYCARUM TERRAE PARTIUM,

quem etiam dedicavit in Saturni delubro, exhibentem haecce.

 

1. Placuit Carthaginiensibus Hannonem navigare extra Columnas Herculeas et urbes condere Libyphoenicum. Navigavit igitur naves quinquagenum remorum ducens sexaginta et virorum mulierumque multitudinem ad triginta millia et annonam ceterumque apparatum.

 

2. Postquam evecti Columnas superavimus et extra eas biduum navigavimus, primam condidimus urbem, quam nominavimus Thymiaterium ; campus ei magnus suberat.

 

3. Hinc vesperam versus vecti ad Soloentem, Libyae promontorium arboribus horrens, convenimus.

 

4. Ibi Neptuni sacello exstructo, denuo orientem versus tenuimus per diei dimidium, donec pervenerimus ad stagnum non procul a mari situm, junco repletum multo altoque. Inerant et elephantes et aliae ferae pascentes permultae.

 

5. Stagno ad iter diei praeterito, novis incolis frequentavimus urbes maritimas, quæ nominantur Caricus murus et Gytte et Acra et Melitta (Melita) et Arambys.

 

6. Hinc evecti ad Lixum flumen magnum devenimus, quod e Libya fluit. Juxta id nomades homines Lixitae pecora pascebant; apud quos mansimus aliquamdiu, quum amici essemus.

 

7. Supra hos habitabant Aethiopes inhospitales, terram colentes feris refertam, montibus magnis interceptam, e quibus Lixum fluere dicunt, circa montana autem habitare homines formae diversae, Troglodytes, quos equis esse cursu velociores Lixitae narrabant.

 

8. Acceptis interpretibus a Lixitis, desertum legimus meridiem versus per dies duo (duodecim), hinc denuo orientem versus unius diei cursu. Ibi in sinus cujusdam recessu insulam parvam reperimus stadiorum 5 (15?) ambitu; quam colonis frequentantes Cernen nominavimus. Conjiciebamus e periplo eam ex adverso sitam esse Carthaginis: nam similis erat navigatio a Carthagine ad Columnas et hinc ad Orientem.

 

9. Hinc per magnum fluvium cui Chretes (Chremetes?) nomen, navigantes in lacum venimus. Lacus ille insulas habebat tres Cerne majores. Ab his diei navigatione perfecta interiorem lacus recessum attigimus, supra quem montes maximi assurgebant silvestribus hominibus referti, pelles ferinas indutis, qui saxorum conjectu depellentes nos quominus egrederemur navibus impediverunt.

 

10. Hinc navigantes in alium venimus fluvium magnum latumque, qui plenus erat crocodilorum et equorum fluviatilium. Inde denuo reversi Cernen repetivimus.

 

11. Hinc meridiem versus navigavimus per duodecim dies, oram legentes, quam omnem tenebant Aethiopes fugientes nos nec exspectantes. Linguam eorum vel Lixitae qui nobiscum erant, non intelligebant.

 

12. Ultimo autem die ad magnos et silvosos montes appulimus. Ligna arborum odorata erant generisque varii.

 

13. His montibus bidui navigatione circuitis in immensum venimus maris hiatum, cujus ab altera parte in continente planities erat; unde noctu prospeximus ignes undique emicantes per intervalla, tum magis, tum minus.

 

14. Inde aquati ulterius navigavimus juxta litus per dies quinque, donec in magnum sinum venimus, quem interpretes vocari dicebant Hesperi Cornu. In eo insula erat magna, et in insula lacus marinus, in quo insula alia. In hanc egressi interdiu nihil conspiciebamus nisi silvas, noctu autem multos ignes ardentes, et sonos tibiarum audiebamus et cymbalorum tympanorumque strepitum et clamorem ingentem. Tum terror nos invasit et vates relinquere insulam jusserunt.

 

15. Celeriter igitur enavigantes praetervehebamur regionem ignitam suffimentorum plenam, e qua magni torrentes ignei in mare effundebantur. Terra propter calorem inaccessa erat.

 

16. Confestim igitur etiam hinc motu perculsi discessimus. Post cursum dierum quattuor noctu terram conspiciebamus flammis refertam. In media autem erat excelsus quidam et ceteris major ignis, ipsa, uti videbatur, tangens astra. Is interdiu apparuit esse mons altissimus, qui Theôn Ochema vocatur.

 

17. Hinc tridui navigatione torrentes igneos praetervecti in sinum venimus, qui Noti Ceras dicitur.

 

18. In sinus recessu insula erat priori illi similis; nam lacum habebat, in quo insula erat altera, referta hominibus silvestribus. Erant autem multo plures mulieres hirsutis corporibus, quas interpretas Gorilles vocabant. Nos persequentes viros quidem capere non potuimus ; omnes enim effugiebant, quum per praecipitia scanderent et saxis se defenderent ; sed feminas cepimus tres, quae mordentes et lacerantes ductores sequi nolebant. Atqui occidimus eas et pelles detractas asportavimus Carthaginem. Neque enim ulterius navigavimus, quum annona deficeret.

 

Carolus Mullerus (Karl Müller),

Geographi graeci minores, A. Firmin Didot, Paris, 1855.